|
[1] psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
[2] dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
[3] pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
[4] non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
[5] corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
[6] absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
[7] sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
[8] quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
[9] custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
[10] cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
|
|
|
|