Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 1 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit [2] sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte [3] et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur [4] non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae; [5] ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum

[6] quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

< previous | Psalm 1 | next >