Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 41   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Quemadmodum desiderat. The fervent desire of the just after God: hope in afflictions.

[1] In finem. Intellectus filiis Core. [2] Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. [3] Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? [4] Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus? [5] Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad donum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.

[6] Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, [7] et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est; propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermoniim a monte modico. [8] Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. [9] In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitae meae. [10] Dicam Deo : Susceptor meus es; quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?

[11] Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus? [12] Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 41   next >