|
[1] in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
[2] confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
[3] cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
[4] liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
[5] dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
[6] nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
[7] quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
[8] quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
[9] quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
[10] ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
[11] et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti
|
|
|
|