Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 62 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

[1] psalmus David cum esset in deserto Iudaeae [2] Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea [3] in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam [4] quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te [5] sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

[6] sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum [7] si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te [8] quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo [9] adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua [10] ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae

[11] tradentur in manus gladii partes vulpium erunt [12] rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua

< previous | Psalm 62 | next >