|
[1] psalmus David ad te Domine levavi animam meam
[2] Deus meus in te confido non erubescam
[3] neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
[4] confundantur omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et; semitas tuas doce me
[5] dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
[6] reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
[7] delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu; propter bonitatem tuam Domine
[8] dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
[9] diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
[10] universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius
[11] propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
[12] quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
[13] anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
[14] firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis
[15] oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
[16] respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
[17] tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
[18] vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
[19] respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
[20] custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
[21] innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
[22] libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
|