|
[1] quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
[2] cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
[3] adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
[4] quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
[5] quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
[6] confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
[7] adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
[8] adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
[9] adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
[10] dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
[11] laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
[12] gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
[13] a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
|
|
|
|