Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 17 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit [2] diligam te Domine fortitudo mea [3] Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus [4] laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero [5] circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me

[6] dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis [7] cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius [8] et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis [9] ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo [10] inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

[11] et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum [12] et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris [13] prae fulgore in conspectu eius nubes eius; transierunt grando et carbones ignis [14] et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis; [15] et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos

[16] et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae [17] misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis [18] eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me [19] praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus [20] et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me

[21] et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi [22] quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo [23] quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me [24] et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea [25] et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius

[26] cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris [27] et cum electo electus eris et cum perverso perverteris [28] quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis [29] quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas [30] quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum

[31] Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum [32] quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum [33] Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam [34] qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me [35] qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea

[36] et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit [37] dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea [38] persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant [39] confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos [40] et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me

[41] et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti [42] clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos [43] et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos [44] eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium [45] populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi

[46] filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis [47] vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae [48] Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis [49] et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me [50] propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo

[51] magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum

< previous | Psalm 17 | next >