|
[1] canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum
[2] sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius
[3] sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
|
|
|
|