Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 72 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

[1] psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde [2] mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei [3] quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns [4] quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum [5] in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

[6] ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua [7] prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis [8] cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt [9] posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra [10] ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis

[11] et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso [12] ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias [13] et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas [14] et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino [15] si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi

[16] et existimabam cognoscere hoc labor est ante me [17] donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum [18] verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur [19] quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam [20] velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges

[21] quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt [22] et ego ad nihilum redactus sum et nescivi [23] ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum [24] tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me [25] quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram

[26] defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum [27] quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te [28] mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion;

< previous | Psalm 72 | next >