Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 148 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
101  102  103  104  105  106  107  108  109  110  111  112  113  114  115  116  117  118
119  120  121  122  123  124  125  126  127  128  129  130  131  132  133  134  135  136
137  138  139  140  141  142  143  144  145  146  147  148  149  150

[1] alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis [2] laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius [3] laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen [4] laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est [5] laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt

[6] statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit [7] laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi [8] ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius [9] montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri [10] bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae

[11] reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae [12] iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini [13] quia exaltatum est nomen eius solius [14] confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi

< previous | Psalm 148 | next >