|
[1] in finem psalmus David
[2] in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
[3] quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
[4] quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem; quid fecit
[5] Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
[6] Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
[7] pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
[8] quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
|
|
|
|