|
[1] ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem
[2] quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident
[3] spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
[4] delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
[5] revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
[6] et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
[7] subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
[8] desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
[9] quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
[10] et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies
[11] mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
[12] observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
[13] Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
[14] gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
[15] gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
[16] melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
[17] quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
[18] novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
[19] non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
[20] quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
[21] mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
[22] quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt
[23] apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
[24] cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
[25] iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes
[26] tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
[27] declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
[28] quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
[29] iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi; super eam
[30] os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
[31] lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
[32] considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
[33] Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi
[34] expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
[35] vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
[36] et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius
[37] custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico
[38] iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
[39] salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis
[40] et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo
|