|
[1] intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
[2] aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
[3] quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
[4] non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
[5] et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
[6] ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
[7] ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
[8] ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
[9] filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
[10] non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
[11] et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
[12] coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
[13] interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
[14] et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
[15] interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
[16] et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
[17] et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
[18] et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
[19] et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
[20] quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
[21] ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel
[22] quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
[23] et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
[24] et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
[25] panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
[26] transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
[27] et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata
[28] et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
[29] et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
[30] non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
[31] et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
[32] in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
[33] et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
[34] cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
[35] et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est
[36] et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
[37] cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius
[38] ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
[39] et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
[40] quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso
[41] et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
[42] non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
[43] sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
[44] et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
[45] misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
[46] et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
[47] et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
[48] et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
[49] misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos
[50] viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit
[51] et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
[52] et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto
[53] et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
[54] et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
[55] et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
[56] et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
[57] et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
[58] et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
[59] audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
[60] et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
[61] et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici
[62] et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
[63] iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
[64] sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
[65] et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino
[66] et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis
[67] et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
[68] et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
[69] et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula
[70] et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum
[71] pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
[72] et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos
|