Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 43 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

[1] in finem filiis Core ad intellectum [2] Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis [3] manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos [4] nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis [5] tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob

[6] in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis [7] non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me [8] salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti [9] in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma [10] nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris

[11] avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi [12] dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos [13] vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris [14] posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro [15] posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis

[16] tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me [17] a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis [18] haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo [19] et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua [20] quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis

[21] si obliti sumus nomen Dei nostri et si; expandimus manus nostras ad deum alienum [22] nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis [23] exsurge quare dormis Domine exsurge et; ne repellas in finem [24] quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae [25] quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster

[26] exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum

< previous | Psalm 43 | next >