|
[1] oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
[2] Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
[3] non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
[4] quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
[5] percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
[6] a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
[7] similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
[8] vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
[9] tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
[10] quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
[11] a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
[12] dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
[13] tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
[14] tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
[15] quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
[16] et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
[17] quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
[18] respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
[19] scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
[20] quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
[21] ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
[22] ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
[23] in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
[24] respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
[25] ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
[26] initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
[27] ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
[28] tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
[29] filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
|