|
[1] alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
[2] facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
[3] mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
[4] montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
[5] quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
[6] montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
[7] a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
[8] qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
[9] non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
[10] super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
[11] Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
[12] simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
[13] os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
[14] aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
[15] manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
[16] similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
[17] domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
[18] domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
[19] qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
[20] Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
[21] benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
[22] adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
[23] benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
[24] caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
[25] non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
[26] sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
|