Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 114 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
101  102  103  104  105  106  107  108  109  110  111  112  113  114  115  116  117  118
119  120  121  122  123  124  125  126  127  128  129  130  131  132  133  134  135  136
137  138  139  140  141  142  143  144  145  146  147  148  149  150

Dilexi. The prayer of a just man in affliction, with a lively confidence in God. Alleluia.

[1] Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. [2] Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. [3] Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, [4] et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam. [5] Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.

[6] Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. [7] Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; [8] quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. [9] Placebo Domino in regione vivorum.

< previous | Psalm 114 | next >