Deus Deus meus. Christ's passion: and the conversion of the Gentiles.
[1] In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
[2] Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum.
[3] Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
[4] Tu autem in sancto habitas, laus Israel.
[5] In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.
[6] Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.
[7] Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
[8] Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
[9] Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.
[10] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae.
[11] In te projectus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu;
[12] ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
[13] Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.
[14] Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
[15] Sicut aqua effusus sum; et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
[16] Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.
[17] Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos,
[18] dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
[19] Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
[20] Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.
[21] Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
[22] Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
[23] Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te.
[24] Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.
[25] Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis; nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum exaudivit me.
[26] Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
[27] Edent pauperes, et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requirunt eum; vivent corda eorum in saeculum saeculi.
[28] Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium;
[29] quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
[30] Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
[31] Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.
[32] Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt caeli justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
|