Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 89 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

[1] oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione [2] priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus [3] ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum [4] quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte [5] quae pro nihilo habentur eorum anni erunt

[6] mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat [7] quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus [8] posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui [9] quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur [10] dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur

[11] quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam [12] dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia [13] convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos [14] repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris [15] laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala

[16] et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum [17] et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige;

< previous | Psalm 89 | next >