|
[1] canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat
[2] in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum
[3] quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
[4] benefac Domine bonis et rectis corde
[5] declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel
|
|
|
|