|
[1] in finem David psalmus
[2] Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
[3] intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
[4] et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
[5] ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
[6] mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
[7] quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
[8] si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
[9] si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
[10] etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
[11] et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
[12] quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
[13] quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
[14] confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
[15] non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
[16] inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
[17] mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
[18] dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
[19] si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
[20] quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
[21] nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
[22] perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
[23] proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
[24] et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
|