|
[1] parabolae Salomonis filii David regis Israhel
[2] ad sciendam sapientiam et disciplinam
[3] ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
[4] ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
[5] audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
[6] animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
[7] timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
[8] audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
[9] ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
[10] fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
[11] si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
[12] degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
[13] omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
[14] sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
[15] fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
[16] pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
[17] frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
[18] ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
[19] sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
[20] sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
[21] in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
[22] usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
[23] convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
[24] quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
[25] despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
[26] ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
[27] cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
[28] tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
[29] eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
[30] nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
[31] comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
[32] aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
[33] qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
|