Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 9 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem [2] immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam [3] misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis [4] si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est [5] venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis

[6] relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae [7] qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi [8] noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te [9] da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere [10] principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia

[11] per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae [12] si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum [13] mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens [14] sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco [15] ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo

[16] quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est [17] aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior [18] et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

< previous | Chapter 9 | next >