|
[1] fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
[2] propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
[3] vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
[4] qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
[5] viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
[6] melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
[7] qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
[8] qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
[9] qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
[10] qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
[11] sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
[12] in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
[13] qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
[14] beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
[15] leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
[16] dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
[17] hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
[18] qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
[19] qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
[20] vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
[21] qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
[22] vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
[23] qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
[24] qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
[25] qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
[26] qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
[27] qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
[28] cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti
|