Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 20 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens [2] sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam [3] honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis [4] propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei [5] sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud

[6] multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet [7] iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet [8] rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo [9] quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato [10] pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum

[11] ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius [12] aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque [13] noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus [14] malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur [15] est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae

[16] tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo [17] suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo [18] cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella [19] ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis [20] qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris

[21] hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit [22] ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te [23] abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona [24] a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam [25] ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare

[26] dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem [27] lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris [28] misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius [29] exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities [30] livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris

< previous | Chapter 20 | next >