Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 17 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio [2] servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet [3] sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus [4] malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus [5] qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus

[6] corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui [7] non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens [8] gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit [9] qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos [10] plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum

[11] semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum [12] expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua [13] qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius [14] qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit [15] et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

[16] quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit [17] omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur [18] homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo [19] qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam [20] qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum

[21] natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur [22] animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa [23] munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii [24] in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae [25] ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum

[26] non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat [27] qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus [28] stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens

< previous | Chapter 17 | next >