Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 23 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam [2] et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam [3] ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii [4] noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum [5] ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum

[6] ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius [7] quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum [8] cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos [9] in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui [10] ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas

[11] propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum [12] ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae [13] noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur [14] tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis [15] fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum

[16] et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua [17] non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die [18] quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur [19] audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum [20] noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt

[21] quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio [22] audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua [23] veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam [24] exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo [25] gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te

[26] praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant [27] fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena [28] insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit [29] cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum [30] nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis

[31] ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande [32] sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet [33] oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa [34] et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo [35] et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

< previous | Chapter 23 | next >