Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae [2] non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte [3] non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet [4] egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat [5] qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis

[6] benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem [7] memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet [8] sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis [9] qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit [10] qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur

[11] vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem [12] odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas [13] in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde [14] sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est [15] substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum

[16] opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum [17] via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat [18] abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est [19] in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est [20] argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo

[21] labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur [22] benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio [23] quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia [24] quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur [25] quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum

[26] sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum [27] timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur [28] expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit [29] fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum [30] iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram

[31] os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit [32] labia iusti considerant placita et os impiorum perversa

< previous | Chapter 10 | next >