Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius [2] ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia [3] simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos [4] non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte [5] iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius

[6] iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui [7] mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit [8] iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo [9] simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia [10] in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio

[11] benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur [12] qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit [13] qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum [14] ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia [15] adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit

[16] mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias [17] benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit [18] impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis [19] clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem [20] abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant

[21] manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur [22] circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua [23] desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor [24] alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt [25] anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur

[26] qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium [27] bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis [28] qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt [29] qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti [30] fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est

[31] si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

< previous | Chapter 11 | next >