|
[1] fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
[2] inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
[3] fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
[4] ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
[5] eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
[6] vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
[7] quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
[8] parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
[9] usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
[10] paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
[11] et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
[12] homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
[13] annuit oculis terit pede digito loquitur
[14] pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
[15] huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
[16] sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
[17] oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
[18] cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
[19] proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
[20] conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
[21] liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
[22] cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
[23] quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
[24] ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
[25] non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
[26] pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
[27] numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
[28] aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
[29] sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
[30] non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
[31] deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
[32] qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
[33] turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
[34] quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
[35] nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima
|