Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam [2] ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent [3] favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius [4] novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps [5] pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant

[6] per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles [7] nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei [8] longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius [9] ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli [10] ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena

[11] et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas [12] cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum [13] nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam [14] paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae [15] bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui

[16] deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide [17] habeto eas solus nec sint alieni participes tui [18] sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae [19] cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter [20] quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius

[21] respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat [22] iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur [23] ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

< previous | Chapter 5 | next >