|
[1] verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
[2] vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
[3] quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
[4] generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
[5] oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
[6] gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
[7] omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
[8] cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
[9] quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
[10] nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
[11] non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
[12] ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
[13] et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
[14] vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
[15] perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
[16] locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
[17] dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
[18] eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem
|
|
|
|