Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Ecclesiastes | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12

[1] muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia [2] cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius [3] sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat [4] si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima [5] est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis

[6] positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum [7] vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram [8] qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber [9] qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis [10] si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia

[11] si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit [12] verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum [13] initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus [14] stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare [15] labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere

[16] vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt [17] beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam [18] in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus [19] in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia [20] in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam

< previous | Chapter 10 | next >