|
< previous |
|
Canticle Of Canticles (Song Of Solomon)
|
| next >
|
|
|
[1] osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
[2] fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
[3] trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
[4] nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
[5] nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
[6] indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
[7] si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
[8] equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
[9] pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
[10] murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
[11] dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
[12] fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
[13] botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
[14] ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
[15] ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
[16] tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
|
|
|
|