Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Ecclesiastes | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12

[1] memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent [2] antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam [3] quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina [4] et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis [5] excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes

[6] antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam [7] et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum [8] vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas [9] cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas [10] quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos

[11] verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno [12] his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est [13] finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo

< previous | Chapter 12 | next >