Latin Vulgate Bible

< prev Ecclesiastes next >
< prev Chapter 6 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12                

The misery of the covetous man.

 1 Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :  2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est.  3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.  4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.  5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.

 6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?  7 Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.  8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?  9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus.  10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

 11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.

< prev Ecclesiastes next >
< prev Chapter 6 next >

 
TOP OF PAGE