|
[1] audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
[2] donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
[3] nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
[4] et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives
[5] posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei
[6] ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
[7] principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam
[8] arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
[9] dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
[10] audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
[11] viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis
[12] quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum
[13] tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua
[14] ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
[15] fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
[16] non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint
[17] comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
[18] iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem
[19] via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
[20] fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam
[21] ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
[22] vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
[23] omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
[24] remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
[25] oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
[26] dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
[27] ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo
|