|
[1] occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
[2] non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
[3] impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
[4] aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
[5] accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
[6] labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
[7] os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
[8] verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
[9] qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
[10] turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
[11] substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
[12] antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
[13] qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
[14] spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
[15] cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
[16] donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
[17] iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
[18] contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
[19] frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
[20] de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
[21] mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
[22] qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
[23] cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
[24] vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
|