|
[1] filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
[2] de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
[3] qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
[4] vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
[5] verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
[6] iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
[7] est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
[8] redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
[9] lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
[10] inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
[11] substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
[12] spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
[13] qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
[14] lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
[15] doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
[16] astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
[17] nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
[18] egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
[19] desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
[20] qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
[21] peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
[22] bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
[23] multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
[24] qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
[25] iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis
|