Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 31 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua [2] quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum [3] ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges [4] noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas [5] ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis

[6] date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo [7] bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius [8] aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt [9] aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem [10] aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius

[11] beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit [12] gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae [13] deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum [14] he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum [15] vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis

[16] zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam [17] heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum [18] teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius [19] ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum [20] caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem

[21] lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus [22] mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius [23] nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae [24] samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo [25] ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo

[26] phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius [27] sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet [28] coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam [29] res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas [30] sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

< previous | Chapter 31 | next >