Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 25 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda [2] gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem [3] caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile [4] aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum [5] aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius

[6] ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris [7] melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe [8] quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum [9] causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles [10] ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset

[11] mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo [12] inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem [13] sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit [14] nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens [15] patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam

[16] mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud [17] subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te [18] iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum [19] dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae [20] et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo

[21] si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere [22] prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi [23] ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem [24] melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi [25] aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua

[26] fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio [27] sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria [28] sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum

< previous | Chapter 25 | next >