|
[1] qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
[2] qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
[3] non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
[4] mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
[5] cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
[6] verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
[7] verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
[8] doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
[9] melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
[10] novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
[11] qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
[12] desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
[13] propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
[14] de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
[15] via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
[16] fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
[17] qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
[18] est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
[19] labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
[20] dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
[21] non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
[22] abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
[23] homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
[24] manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
[25] maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
[26] qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
[27] non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
[28] in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
|