Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 14 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus [2] ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via [3] in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos [4] ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis [5] testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus

[6] quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis [7] vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae [8] sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans [9] stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia [10] cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus

[11] domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt [12] est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem [13] risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat [14] viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus [15] innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos

[16] sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit [17] inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est [18] possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam [19] iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum [20] etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi

[21] qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit [22] errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona [23] in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas [24] corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia [25] liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis

[26] in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes [27] timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis [28] in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis [29] qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam [30] vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia

[31] qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis [32] in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua [33] in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet [34] iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum [35] acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit

< previous | Chapter 14 | next >