Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 29 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur [2] in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus [3] vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam [4] rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam [5] homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius

[6] peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit [7] novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam [8] homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem [9] vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem [10] viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius

[11] totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum [12] princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios [13] pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus [14] rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur [15] virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam

[16] in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt [17] erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae [18] cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est [19] servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit [20] vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio

[21] qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem [22] vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior [23] superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria [24] qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat [25] qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur

[26] multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum [27] abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via

< previous | Chapter 29 | next >