|
[1] fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
[2] longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
[3] misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
[4] et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
[5] habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
[6] in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
[7] ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
[8] sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
[9] honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
[10] et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
[11] disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
[12] quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
[13] beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
[14] melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
[15] pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
[16] longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
[17] viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
[18] lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
[19] Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
[20] sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
[21] fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
[22] et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
[23] tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
[24] si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
[25] ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
[26] Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
[27] noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
[28] ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
[29] ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
[30] ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
[31] ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
[32] quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
[33] egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
[34] inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
[35] gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
|