|
[1] fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
[2] ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
[3] si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
[4] si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
[5] tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
[6] quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
[7] custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
[8] servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
[9] tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
[10] si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
[11] consilium custodiet te prudentia servabit te
[12] ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
[13] qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
[14] qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
[15] quorum viae perversae et infames gressus eorum
[16] ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
[17] et relinquit ducem pubertatis suae
[18] et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
[19] omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
[20] ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
[21] qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
[22] impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea
|