|
[1] ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies
[2] laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
[3] grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior
[4] ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit
[5] melior est manifesta correptio quam amor absconditus
[6] meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula
[7] anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet
[8] sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum
[9] unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur
[10] amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul
[11] stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem
[12] astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia
[13] tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus
[14] qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit
[15] tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur
[16] qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit
[17] ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
[18] qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur
[19] quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
[20] infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles
[21] quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis
[22] si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
[23] diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera
[24] non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum
[25] aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus
[26] agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
[27] sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis
|