Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 19 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens [2] ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit [3] stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo [4] divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur [5] testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

[6] multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti [7] fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit [8] qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona [9] testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit [10] non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus

[11] doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi [12] sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius [13] dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier [14] domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens [15] pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

[16] qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur [17] feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei [18] erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam [19] qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet [20] audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis

[21] multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit [22] homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax [23] timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi [24] abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam [25] pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam

[26] qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix [27] non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae [28] testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem [29] parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

< previous | Chapter 19 | next >