Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Book Of Proverbs | >
< previous | Chapter 21 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

[1] sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud [2] omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus [3] facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae [4] exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum [5] cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate

[6] qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis [7] rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium [8] perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius [9] melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi [10] anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo

[11] multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam [12] excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum [13] qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur [14] munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam [15] gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem

[16] vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur [17] qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur [18] pro iusto datur impius et pro rectis iniquus [19] melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda [20] thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud

[21] qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam [22] civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius [23] qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam [24] superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam [25] desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari

[26] tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit [27] hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere [28] testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam [29] vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam [30] non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum

[31] equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet

< previous | Chapter 21 | next >